- STYMPHALUS
- STYMPHALUSmons Peloponnesi altissimus in Arcadia, M. Poglisi, teste Nigrô, Statius l. 4. Sylv. Carm. 6. v. 100.——— Quantusque nivalemStymphalon, quantusque iugis Erumanthon aquosisTerrueris.Idem l. 4. Theb. v. 298.Monstriferumqne Erymanthon, et oerisonum Stymphalon.Urbs vero quae et Stymphalum Plinio, l. 4. c. 6. Vulfi Nigro, seu Longanico Nigro, ad montis praedicti radices fuit, Tegeae proxima. Est et Stmphalus et vel Stymphalis lacus, et fluv. qui per agrum Argivorum ex eodem monte fluens, mutatô nomine Erasinus dicitur, teste Pausaniâ, l. 8. Ab hoc lacu Stymphalides aves appellatae sunt, quae tantae magnitudinis fuisse dicuntur, ut Solis radios obumbrarent omnemque Arcadiam devastarent, donec ab Hercule aenei creptiaculi sonitu pellerentur. Lucret. l. 5. v. 31.——— Uncisque timendoeUngiibus Arcadioe volucres Stymphaloa colentes.Placet vero in hoc Mnaseae sententia, quod non aves, sed liomines fuisle arbitretur. Videntur autem praedones fuisse, ac uncos habuisse ungues, ob rapinas quas exercebant. Plane vero errat l. 7. c. 1. Nat. Comes, qui Stymphalidas et Harpyias pro iisdem habet: clare enim distinguit Petronius,Tales Herculeâ Stymphalidas arte coactasAd caelum fugisse reor, pennâque fluentesHarpyias cum Phineo maduêre venenôFallaces epul.e.Plura de hisce avibus, ut Poetas praeteream, Pausan in Arcad.et Apollon. Schol. in 2. Argon. v. 1050.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.